- MENOPHILUS
- I.MENOPHILUSEunuchus, cui Mithridates a Pompeio victus filiam servandam dedit in arce quadam, quam cum Manlius Priscus obsedisset, defensoresque deditionem parantes Menophilus sensisset, veritus ne parentis opprobrio puella nubilis captiva superesset, interfectâ illâ, mox gladium in viscera suacompegit. Amm. Marcellin. l. 16. c. 7II.MENOPHILUSVir Consularis, memoratus Iul. Capitolino in Maximinis, c. 21. Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis, portas clausit: nec propugnatio defuit, Menophilo et Crispino Consularibus Viris auctoribus. Et in Maximo ac Balbino c. 12. Siquidem Maximinus, ab oppidanis Aquileiensibus et paticis, qui illic erant militibus, ac Crispino et Menophilo Consularibus, qui a Senatu missi fuerant victus est. Quo utroque in loco, Menophilius legi iubet Salmas. ex Palatina et veteri editione. Meminit quoque M. Aur. Menophili, vetus Inscr. Polae superstes.IMP. CAESARI L. SEPTIMIOSEVERO PIO PERTINACI AUG.PONT. MAX. TRIB. POT. VI.IMP. XI. COS. II. P. P. M. AUREL.MENOPHILUS ORNATUS IVDIGIO EIUS EQUO PUBLICOSACERDOS TUSCULANUSAEDIL. POLAE CUM MENOPHILO PATRE LIB. AUGG. N.N. EX PROCURAT. INDUL.GENTISSIMOL. D. D. D.Item Menophili Strategi, seu Praefecti urbis Thyatirae, Inscr. Graeca sepulchralis arcae, quam Fabius Zosimus, ibidem in loco Urbi vicino, Sambathaeo dicto, sibi coniugique Aureliae Pontianae, exstruxit, Proconsule Asiae Minoris Catiliô Severô, qui Consul sub Hadriano fuit A. C. 120. ut videre est, apud Iac. Sponium Itiner. Graeciae Part. 3. p. 68. et 123.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.